monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 11
Longum est nunc revolvere, quanta Septuaginta de suo addiderint, quanta dimiserint, quae in exemplaribus Ecclesiae, obelis, asteriscisque distincta sunt. Illud enim quod legimus in Isaia: 'Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Ierusalem' , solent Hebraei deridere, cum audierint. Nec non et in Amos post descriptionem luxuriae: 'Stantia putaverunt haec, et non fugientia' . Revera sensus rhetoricus et declamatio Tulliana. Sed quid faciemus ad authenticos libros, in quibus haec non feruntur adscripta, et caetera his similia, quae si proferre nitamur, infinitis libris opus est. Porro quanta dimiserint, vel asterisci testes, ut dixi, sunt, vel nostra interpretatio, si a diligenti lectore Translationi veteri conferatur: et tamen iure Septuaginta Editio obtinuit in Ecclesiis, vel quia prima est, et ante Christi facta adventum, vel quia ab Apostolis (in quibus tamen ab Hebraico non discrepat) usurpata. Aquila autem proselytus et contentiosus interpres, qui non solum verba, sed etymologias quoque verborum transferre conatus est, iure proiicitur a nobis. Quis enim pro frumento et vino et oleo, possit, vel legere, vel intelligere, χεῦμα, ὀπωρισμόν, ςιλπνότητα, quod nos possumus dicere 'fusionem, pomationemque,' et 'splendentiam.' Aut quia Hebraei non solum habent ἄρθρα, sed et πρόαρθρα, ille κακοζήλως, et syllabas interpretatur, et litteras dicitque σὺν τόν οὐρανόν καὶ σὺν τήν γήν, quod Graeca et Latina lingua omnino non recipit; cuius rei exemplum ex nostro sermone capere possumus. Quanta enim apud Graecos bene dicuntur, quae si ad verbum transferamus, in Latino non resonant: et e regione, quae apud nos placent si vertantur iuxta ordinem, apud illos displicebunt.